- CONOPEUM
- CONOPEUMreticulum minutum, h. e. velum reticulatô opere confectum, dicitur Spartiano, ubi de Ael. Veri lecto, c. 5. Lectum eminentibus quatuor anaclinteriis fecerat, minutô reticulô undique inclusum etc. Eiusmodi enim erant conopea etiam apud Aegyptios, unde in alias gentes eorum usus manavit, hinc ἀμφίβληςρα Herodoto. Ab Alexandrinis namque Romani ea accepêre: quae causa, quod Cleopatrae conopeum Poetae Romani inter ea censent, quae peregrini erant moris. Propert. l. 3. de illo, El. 10. v. 41. s.Ausa Iovi nostro latrantem opponere Anubim,Et Tiberim Nili cogere ferre minas.Romanamque tubam crepitanti pellere sistrô,Baridos et contis rostra Liburna sequi.Foedaque Tarpeio conopea tendere saxo etc.Et Horat. Epodam Od. 9. v. 11. s.Romanus (eheu! posteri negabitis)Emancipatus feminae,Fert vallum et arma miles et spadonibusServire rugosis potest,Interque signa turpe militariaSol aspicit conopeum, etc.Erant autem τὰ κωνωπεῖα, Conopea, ad τοὺς κώνωπας seu pulices arcendos facta. Unde palustres Aegyptios, ob culicum vim, alios dormire in sammis turribus: alios iisdem retibus, quibus interdin piscantur, noctu cubile suum circumdare, et culices, qui findones et vestes ipsas penetrant, retium metu contineri, refert Herodotus. Vide Casaubon. ad Spartian. loc. cit. et S. Bochart. Hieroz. l. 4. c. 17. Part. poster. Alias κώνωπας, Strabo appellat, l. 11. animalia in igne aerariarom fornacum nascentia, uti observat. Salmas. ad Solin. p. 177.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.